- ORBES Aenei
- ORBES AeneiSanco dicati, apud Livium l. 8. c. 20 Senatus de Vitruvio Privernatibusque consultus---Vitruvium incarcere asservari iussit --- aedes eius, quae essent in Pasaltio, diruendas, bona Semoni Sanco censuerunt consecranda: quodque aeris ex eis redactum est, ex eo aenei orbes facti, positi in sacel'o Sanci, versus aedem Quirini. Vide Ios. Castalionem Observat. dec. 3. c. 10. Apud Papinium Theb. l. 2. v. 258. Orbes aerei dicuntur clypei aerei, de more Heroum, cuiusmodi clypeos Argivae Iunonis Templo suspendi solitos, exemplum habes apud Hyginum Fabular. c. 273. Nomen autem hoc a figura, vide supra. Unde Orbem, simpliciter hâc notione dixit idem Stat. l. 2. v. 581.——— orbem,Quem procul oppresso vidit Therone volutum,Accipit.At comarum orbis, de quo Martial. l. 2. Epigr. 66.Unus de tot peccaverat orbe comarumAnnulus ———Gravonvio est circulus, ex tota cirinium compage et spiratim convoluta ac per multos annulos contexta constans: qua de re diximus supra, ubi de Annulis capillorum, Capillis, ac Coma. De Orbe rerum humanarum, variis hieroglyphicis, draconis inprimis, serpentis et annuli adumbrato, a veterib. Sapientibus vide egregia apud Cafp. Barthium Animadvers. Papinian. ad Theb. l. 5. v. 461. et seqq.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.